anno septimodecimo Phacee filii Romeliae regnavit Ahaz
filius Ioatham regis Iuda
viginti annorum erat Ahaz cum regnare coepisset et sedecim
annis regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in
conspectu Domini Dei sui sicut David pater eius
sed ambulavit in via regum Israhel insuper et filium suum
consecravit transferens per ignem secundum idola gentium quae
dissipavit Dominus coram filiis Israhel
immolabat quoque victimas et adolebat incensum in excelsis
et in collibus et sub omni ligno frondoso
tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae
rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum cumque obsiderent Ahaz
non valuerunt superare eum
in tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ahilam Syriae et
eiecit Iudaeos de Ahilam et Idumei venerunt in Ahilam et
habitaverunt ibi usque in diem hanc
misit autem Ahaz nuntios ad Theglathfalassar regem
Assyriorum dicens servus tuus et filius tuus ego sum ascende et
salvum me fac de manu regis Syriae et de manu regis Israhel qui
consurrexerunt adversum me
et cum collegisset argentum et aurum quod invenire potuit
in domo Domini et in thesauris regis misit regi Assyriorum
munera
qui et adquievit voluntati eius ascendit enim rex
Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit
habitatores eius Cyrenen Rasin autem interfecit
perrexitque rex Ahaz in occursum Theglathfalassar regis
Assyriorum in Damascum cumque vidisset altare Damasci misit rex
Ahaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et similitudinem iuxta
omne opus eius
extruxitque Urias sacerdos altare iuxta omnia quae
praeceperat rex Ahaz de Damasco ita fecit Urias sacerdos donec
veniret rex Ahaz de Damasco
cumque venisset rex de Damasco vidit altare et veneratus
est illud ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium
suum
et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum quae
obtulerat super altare
porro altare aeneum quod erat coram Domino transtulit de
facie templi et de loco altaris et de loco templi Domini
posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem
praecepit quoque rex Ahaz Uriae sacerdoti dicens super
altare maius offer holocaustum matutinum et sacrificium
vespertinum et holocaustum regis et sacrificium eius et
holocaustum universi populi terrae et sacrificia eorum et
libamina eorum et omnem sanguinem holocausti et universum
sanguinem victimae super illud effundes altare vero aeneum erit
paratum ad voluntatem meam
fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia quae praeceperat
rex Ahaz
tulit autem rex Ahaz celatas bases et luterem qui erat
desuper et mare deposuit de bubus aeneis qui sustentabant illud
et posuit super pavimentum stratum lapide
Musach quoque sabbati quod aedificaverat in templo et
ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter
regem Assyriorum
reliqua autem verborum Ahaz quae fecit nonne haec scripta
sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
dormivitque Ahaz cum patribus suis et sepultus est cum eis
in civitate David et regnavit Ezechias filius eius pro eo